Paragrafo 50 - Studentville

Paragrafo 50

Dum haec in senatu aguntur et dum legatis

Allobrogum et T. Volturcio conprobato eorum indicio praemia decernuntur liberti et pauci ex clientibus Lentuli divorsis

itineribus opifices atque servitia in vicis ad eum eripiundum sollicitabant partim exquirebant duces multitudinum qui pretio

rem publicam vexare soliti erant. Cethegus autem per nuntios familiam atque libertos suos lectos et exercitatos orabat ut grege

facto cum telis ad sese inrumperent. Consul ubi ea parari cognovit dispositis praesidiis ut res atque tempus monebat convocato

senatu refert quid de iis fieri placeat qui in custodiam traditi erant. Sed eos paulo ante frequens senatus iudicaverat contra

rem publicam fecisse. Tum D. Iunius Silanus primus sententiam rogatus quod eo tempore consul designatus erat de iis qui in

custodiis tenebantur et praeterea de L. Cassio P. Furio P. Umbreno Q. Annio si deprehensi forent supplicium sumundum

decreverat; isque postea permotus oratione C. Caesaris pedibus in sententiam Ti. Neronis iturum se dixit qui de ea re

praesidiis abductis referundum censuerat. Sed Caesar ubi ad eum ventum est rogatus sententiam a consule huiusce modi verba

locutus est:

  • Latino
  • Bellum Catilinarium
  • Sallustio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti