Pro Milone Paragrafo 52: versione tradotta - StudentVille

Paragrafo 52

Video adhuc constare iudices omnia:–Miloni etiam utile fuisse Clodium vivere illi ad ea quae concupierat optatissimum interitum Milonis; odium fuisse illius in hunc acerbissimum nullum huius in illum; consuetudinem illius perpetuam in vi inferenda huius tantum in repellenda;mortem ab illo denuntiatam Miloni et praedicatam palam nihil umquam auditum ex Milone; profectionis huius diem illi notum reditus illius huic ignotum fuisse; huius iter necessarium illius etiam potius alienum; hunc prae se tulisse illo die Roma exiturum illum eo die se dissimulasse rediturum; hunc nullius rei mutasse consilium illum causam mutandi consili finxisse; huic si insidiaretur noctem prope urbem exspectandam illi etiam si hunc non timeret tamen accessum ad urbem nocturnum fuisse metuendum.

  • Latino
  • Pro Milone di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti