Paragrafo 54 - Studentville

Paragrafo 54

Si haec non gesta audiretis sed picta videretis tamen appareret uter esset insidiator uter nihil cogitaret mali cum alter veheretur in raeda paenulatus una sederet uxor. Quid horum non impeditissimum? vestitus an vehiculum an comes? Quid minus promptum ad pugnam cum paenula inretitus raeda impeditus uxore paene constrictus esset? Videte nunc illum primum egredientem e villa subito: cur? vesperi: quid necesse est? tarde: qui convenit praesertim id temporis? Devertit in villam Pompei. Pompeium ut videret? sciebat in Alsiensi esse: villam ut perspiceret? miliens in ea fuerat. Quid ergo erat? morae et tergiversationes: dum hic veniret locum relinquere noluit.

  • Latino
  • Pro Milone di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti