Paragrafo 86 - Studentville

Paragrafo 86

Nisi forte hoc etiam casu factum esse dicemus ut ante ipsum sacrarium Bonae deae quod est in fundo T. Sergi Galli in primis honesti et ornati adulescentis ante ipsam inquam Bonam deam eum proelium commisisset primum illud volnus acciperet quo taeterrimam mortem obiret; ut non absolutus iudicio illo nefario videretur sed ad hanc insignem poenam reservatus.
Nec vero non eadem ira deorum hanc eius satellitibus iniecit amentiam ut sine imaginibus sine cantu atque ludis sine exsequiis sine lamentis sine laudationibus sine funere oblitus cruore et luto spoliatus illius supremi diei celebritate cui cedere inimici etiam solent ambureretur abiectus. Non fuisse credo fas clarissimorum virorum formas illi taeterrimo parricidae aliquid decoris adferre neque ullo in loco potius mortem eius lacerari quam in quo vita esset damnata.

  • Latino
  • Pro Milone di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti