Pro Caelio Paragrafo 58: versione tradotta - StudentVille

Paragrafo 58

Si enim tam familiaris erat mulieris quam vos vultis istos quoque servos familiares esse dominae sciebat. Sin ei tanta consuetudo quanta a vobis inducitur non erat quae cum servis potuit familiaritas esse tanta? Ipsius autem veneni quae ratio fingitur? ubi quaesitum est quem ad modum paratum quo pacto cui quo in loco traditum? Habuisse aiunt domi vimque eius esse expertum in servo quodam ad eam rem ipsam parato; cuius perceleri interitu esse ab hoc comprobatum venenum.

  • Latino
  • Pro Caelio
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti