Paragrafo 61 - Studentville

Paragrafo 61

Quod si nondum satis cernitis cum res ipsa tot tam claris argumentis signisque luceat pura mente atque integra Milonem nullo scelere imbutum nullo metu perterritum nulla conscientia exanimatum Romam revertisse recordamini (per deos immortalis!) quae fuerit celeritas reditus eius qui ingressus in forum ardente curia quae magnitudo animi qui voltus quae oratio. Neque vero se populo solum sed etiam senatui commisit; neque senatui modo sed etiam publicis praesidiis et armis; neque his tantum verum etiam eius potestati cui senatus totam rem publicam omnem Italiae pubem cuncta populi Romani arma commiserat: cui numquam se hic profecto tradidisset nisi causae suae confideret praesertim omnia audienti magna metuenti multa suspicanti non nulla credenti. Magna vis est conscientiae iudices et magna in utramque partem ut neque timeant qui nihil commiserint et poenam semper ante oculos versari putent qui peccarint.

  • Latino
  • Pro Milone di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti