Paragrafo 72 - Studentville

Paragrafo 72

Nec vero me iudices Clodianum crimen movet nec tam sum demens tamque vestri sensus ignarus atque expers ut nesciam quid de morte Clodi sentiatis. De qua si iam nollem ita diluere crimen ut dilui tamen impune Miloni palam clamare ac mentiri gloriose liceret: ‘Occidi occidi non Sp. Maelium qui annona levanda iacturisque rei familiaris quia nimis amplecti plebem videbatur in suspicionem incidit regni appetendi; non Ti. Gracchum qui conlegae magistratum per seditionem abrogavit quorum interfectores impleverunt orbem terrarum nominis sui gloria; sed eum–auderet enim dicere cum patriam periculo suo liberasset–cuius nefandum adulterium in pulvinaribus sanctissimis nobilissimae feminae comprehenderunt;

  • Latino
  • Pro Milone di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti