Paragrafo 75 - Studentville

Paragrafo 75

Ea fuga Iugurtha impensius

modo rebus suis diffidens cum perfugis et parte equitatus in solitudines dein Thalam pervenit in oppidum magnum atque opulentum

ubi plerique thesauri filiorumque eius multus pueritiae cultus erat. Quae postquam Metello comperta sunt quamquam inter Thalam

flumenque proximum in spatio milium quinquaginta loca arida atque vasta esse cognoverat tamen spe patrandi belli si eius oppidi

potitus foret omnis asperitates superuadere ac naturam etiam vincere aggreditur. Igitur omnia iumenta sarcinis leuari iubet

nisi frumento dierum decem ceterum utris modo et alia aquae idonea portari. Praeterea conquirit ex agris quam plurimum potest

domiti pecoris eoque imponit vasa cuiusque modi sed pleraque lignea collecta ex tuguriis Numidarum. Ad hoc finitimis imperat

que se post regis fugam Metello dederant quam plurimum quisque aquae portaret; diem locumque ubi praesto forent praedicit; ipse

ex flumine quam proximam oppido aquam esse supra diximus iumenta onerat: eo modo instructus ad Thalam proficiscitur. Deinde ubi

ad id loci ventum quo Numidis praeceperat et castra posita munitaque sunt tanta repente caelo missa vis aquae dicitur ut ea

modo exercitui satis superque foret. Praeterea commeatus spe amplior quia Numidae sicuti plerique in nova deditione officia

intenderant. Ceterum milites religione pluvia magis usi eaque res multum animis eorum addidit nam rati sese dis immortalibus

curae esse. Deinde postero die contra opinionem Iugurthae ad Thalam perveniunt. Oppidani qui se locorum asperitate munitos

crediderant magna atque insolita re perculsi nihilo segnius bellum parare; idem nostri facere.

  • Latino
  • Bellum Iugurthinum di Gaio Sallustio Crispo
  • Sallustio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti