Bellum Iugurthinum Paragrafo 17: versione svolta - StudentVille

Paragrafo 17

Res postulare videtur Africae situm paucis exponere et eas gentis

quibuscum nobis bellum aut amicitia fuit attingere. Sed quae loca et nationes ob calorem aut a speritatem item solitudines

minus frequentata sunt de iis haud facile compertum narrauerim. Cetera quam paucissimis absoluam. In divisione orbis terrae

plerique in parte tertia Africam posuere pauci tantummodo Asiam et Europam esse sed Africam in Europa. Ea finis habet ab

occidente fretum nostri maris et Oceani ab ortu solis decliuem latitudinem quem locum Catabathmon incolae appellant. mare

saevum importuosum; ager frugum fertilis bonus pecori arbori infecundus; caelo terraque penuria aquarum. genus hominum salubri

corpore velox patiens laborum; ac plerosque senectus dissoluit nisi qui ferro aut bestiis interiere nam morbus haud saepe

quemquam superat; ad hoc malefici generis plurima animalia. Sed qui mortales initio Africam habuerint quique postea accesserint

aut quo modo inter se permixti sint quamquam ab ea fama quae plerosque obtinet diuersum est tamen uti ex libris Punicis qui

regis Hiempsalis dicebantur interpretatum nobis est utique rem sese habere cultores eius terrae putant quam paucissimis dicam.

Ceterum fides eius rei penes auctores erit.

  • Latino
  • Bellum Iugurthinum di Gaio Sallustio Crispo
  • Sallustio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti