Paragrafo 83 - Studentville

Paragrafo 83

Igitur eo dolore impeditus et quia stultitiae videbatur alienam rem periculo suo curare legatos ad

Bocchum mittit postulatum ne sine causa hostis populo Romano fieret: habere tum magnam copiam societatis amicitiaeque

coniungendae quae potior bello esset et quamquam opibus suis confideret tamen non debere incerta pro certis mutare. Omne bellum

sumi facile ceterum aegerrime desinere; non in eiusdem potestate initium eius et finem esse; incipere cuiuis etiam ignavo

licere deponi cum victores uelint. Proinde sibi regnoque suo consuleret neu florentis res suas cum Iugurthae perditis misceret.

Ad ea rex satis placide verba facit: sese pacem cupere sed Iugurthae fortunarum misereri; si eadem illi copia fieret omnia

conventura. Rursus imperator contra postulata Bocchi nuntios mittit; ille probare partim alia abnuere. Eo modo saepe ab utroque

missis remissisque nuntiis tempus procedere et ex Metelli voluntate bellum intactum trahi.

  • Latino
  • Bellum Iugurthinum di Gaio Sallustio Crispo
  • Sallustio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti