Pro Caelio, 39 - Studentville

Pro Caelio, 39

Dicet aliquis: “Haec est igitur tua disciplina? sic tu instituis adulescentes? ob hanc causam tibi

hunc puerum parens commendavit et tradidit, ut in amore atque in voluptatibus adulescentiam suam collocaret, et ut hanc tu

vitam atque haec studia defenderes?” Ego, si quis, iudices, hoc robore animi atque hac indole virtutis atque continentiae fuit,

ut respueret omnes voluptates omnemque vitae suae cursum in labore corporis atque in animi contentione conficeret, quem non

quies, non remissio, non aequalium studia, non ludi, non convivia delectarent, nihil in vita expetendum putaret, nisi quod

esset cum laude et cum dignitate coniunctum, hunc mea sententia divinis quibusdam bonis instructum atque oruatum puto. Ex hoc

genere illos fuisse arbitror Camillos, Fabricios, Curios omnesque eos, qui haec ex minimis tanta fecerunt.

  • Latino
  • Pro Caelio
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti