Paragrafo 68 - Studentville

Paragrafo 68

Sed quis non intellegit omnis tibi rei publicae partis aegras et labantis ut eas his armis sanares et confirmares esse commissas? Quod si locus Miloni datus esset probasset profecto tibi ipsi neminem umquam hominem homini cariorem fuisse quam te sibi; nullum se umquam periculum pro tua dignitate fugisse; cum ipsa illa taeterrima peste se saepissime pro tua gloria contendisse; tribunatum suum ad salutem meam quae tibi carissima fuisset consiliis tuis gubernatum; se a te postea defensum in periculo capitis adiutum in petitione praeturae; duos se habere semper amicissimos sperasse te tuo beneficio me suo. Quae si non probaret si tibi ita penitus inhaesisset ista suspicio nullo ut evelli modo posset si denique Italia a dilectu urbs ab armis sine Milonis clade numquam esset conquietura ne ille hand dubitans cessisset patria is qui ita natus est et ita consuevit: te Magne tamen antestaretur quod nunc etiam facit.

  • Latino
  • Pro Milone di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti