Paragrafo 78 - Studentville

Paragrafo 78

Non enim potest qui hominem consularem cum ab eo rem publicam violatam esse diceret in iudicium vocarit ipse esse in re publica civis turbulentus; non potest qui ambitu ne absolutum quidem patiatur esse absolutum ipse impune umquam esse largitor. Habet a M. Caelio res publica iudices duas accusationes vel obsides periculi vel pignora voluntatis. Quare oro obtestorque vos iudices ut qua in civitate paucis his diebus Sex. Cloelius absolutus sit quem vos per biennium aut ministrum seditionis aut ducem vidistis hominem sine re sine fide sine spe sine sede sine fortunis ore lingua manu vita omni inquinatum qui aedes sacras qui censum populi Romani qui memoriam publicam suis manibus incendit qui Catuli monumentum adflixit meam domum diruit mei fratris incendit qui in Palatio atque in urbis oculis servitia ad caedem et inflammandam urbem incitavit: in hac civitate ne patiamini illum absolutum muliebri gratia Caelium libidini muliebri condonatum ne eadem mulier cum suo coniuge et fratre et turpissimum latronem eripuisse et honestissimum adulescentem oppressisse videatur.

  • Latino
  • Pro Caelio
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti