Quin sic attendite, iudices. Nempe haec est quaestio de interitu P. Clodi. Fingite animis – liberae
sunt enim nostrae cogitationes, et quae volunt sic intuentur ut ea cernimus quae videmus -fingite igitur cogitatione imaginem
huius condicionis meae, si possim efficere ut Milonem absolvatis, sed ita, si P. Clodius revixerit. Quid voltu extimuistis?
quonam modo ille vos vivus adficeret, quos mortuus inani cogitatione percussit? Quid! si ipse Cn. Pompeius, qui ea virtute ac
fortuna est ut ea potuerit semper quae nemo praeter illum, si is, inquam, potuisset aut quaestionem de morte P. Clodi ferre aut
ipsum ab inferis excitare, atrum putatis potius facturum fuisse? Etiam si propter amicitiam vellet illum ab inferis evocare,
propter rem publicam fecisset. Eius igitur mortis sedetis ultores, cuius vitam si putetis per vos restitui posse, nolitis; et
de eius nece lata quaestio est, qui si lege eadem reviviscere posset, lata lex numquam esset. Huius ergo interfector si esset,
in confitendo ab eisne poenam timeret quos liberavisset?
- Latino
- Pro Milone di Marco Tullio Cicerone
- Cicerone