Pro Milone Paragrafo 79: versione svolta - StudentVille

Paragrafo 79

Quin sic attendite iudices. Nempe haec est quaestio de interitu P. Clodi. Fingite animis–liberae sunt enim nostrae cogitationes et quae volunt sic intuentur ut ea cernimus quae videmus -fingite igitur cogitatione imaginem huius condicionis meae si possim efficere ut Milonem absolvatis sed ita si P. Clodius revixerit. Quid voltu extimuistis? quonam modo ille vos vivus adficeret quos mortuus inani cogitatione percussit? Quid! si ipse Cn. Pompeius qui ea virtute ac fortuna est ut ea potuerit semper quae nemo praeter illum si is inquam potuisset aut quaestionem de morte P. Clodi ferre aut ipsum ab inferis excitare atrum putatis potius facturum fuisse? Etiam si propter amicitiam vellet illum ab inferis evocare propter rem publicam fecisset. Eius igitur mortis sedetis ultores cuius vitam si putetis per vos restitui posse nolitis; et de eius nece lata quaestio est qui si lege eadem reviviscere posset lata lex numquam esset. Huius ergo interfector si esset in confitendo ab eisne poenam timeret quos liberavisset?

  • Latino
  • Pro Milone di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti