Paragrafo 96 - Studentville

Paragrafo 96

Meminit etiam sibi vocem praeconis modo defuisse quam minime desiderarit; populi vero cunctis suffragiis quod unum cupierit se consulem declaratum: nunc denique si haec contra se sint futura sibi facinoris suspicionem non facti crimen obstare. Addit haec quae certe vera sunt: fortis et sapientis viros non tam praemia sequi solere recte factorum quam ipsa recte facta; se nihil in vita nisi praeclarissime fecisse si quidem nihil sit praestabilius viro quam periculis patriam liberare; beatos esse quibus ea res honori fuerit a suis civibus

  • Latino
  • Pro Milone di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti