Equidem multos et vidi in hac civitate et audivi, non modo qui primoribus
labris gustassent genus hoc vitae et extremis, ut dicitur, digitis attigissent, sed qui totam adulescentiam voluptatibus
dedissent, emersisse aliquando et se ad frugem bonam, ut dicitur, recepisse gravesque homines atque illustres fuisse. Datur
enim concessu omnium huic aliqui ludus aetati, et ipsa natura profundit adulescentiae cupiditates. Quae si ita erumpunt, ut
nullius vitam labefactent, nullius domum evertant, faciles et tolerabiles haberi solent.
- Latino
- Pro Caelio
- Cicerone