Paragrafo 18 - Studentville

Paragrafo 18

Reprehendistis a patre quod semigrarit. Quod quidem iam in hac aetate minime reprehendendum est. Qui cum et ex publica causa iam esset mihi quidem molestam sibi tamen gloriosam victoriam consecutus et per aetatem magistratus petere posset non modo permittente patre sed etiam suadente ab eo semigravit et cum domus patris a foro longe abesset quo facilius et nostras domus obire et ipse a suis coli posset conduxit in Palatio non magno domum. Quo loco possum dicere id quod vir clarissimus M. Crassus cum de adventu regis Ptolemaei quereretur paulo ante dixit:

Utinam ne in nemore Pelio—
Ac longius quidem mihi
contexere hoc carmen liceret:
Nam numquam era errans
hanc molestiam nobis exhiberet
Medea animo aegra amore saevo saucia.

Sic enim iudices reperietis quod cum ad id loci venero ostendam hanc Palatinam Medeam migrationemque hanc adulescenti causam sive malorum omnium sive potius sermonum fuisse.

  • Latino
  • Pro Caelio
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti