Paragrafo 3 - Studentville

Paragrafo 3

Ac mihi quidem videtur iudices hic introitus defensionis adulescentiae M. Caeli maxime convenire ut ad ea quae accusatores deformandi huius causa detrahendae spoliandaeque dignitatis gratia dixerunt primum respondeam. Obiectus est pater varie quod aut parum splendidus ipse aut parum pie tractatus a filio diceretur. De dignitate M. Caelius notis ac maioribus natu et sine mea oratione et tacitus facile ipse respondet; quibus autem propter senectutem quod iam diu minus in foro nobiscumque versatur non aeque est cognitus ii sic habeant quaecumque in equite Romano dignitas esse possit quae certe potest esse maxima eam semper in M. Caelio habitam esse summam hodieque haberi non solum a suis sed etiam ab omnibus quibus potuerit aliqua de causa esse notus

  • Latino
  • Pro Caelio
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti