Paragrafo 62 - Studentville

Paragrafo 62

Immo” inquit “cum servi ad dominam rem totam et maleficium Caeli detulissent mulier ingeniosa praecepit his ut omnia Caelio pollicerentur; sed ut venenum cum a Licinio traderetur manifesto comprehendi posset constitui locum iussit balneas Senias ut eo mitteret amicos qui delitiscerent deinde repente cum venisset Licinius venenumque traderet prosilirent hominemque comprenderent.” Quae quidem omnia iudices perfacilem rationem habent reprehendendi. Cur enim potissimum balneas publicas constituerat? in quibus non invenio quae latebra togatis hominibus esse posset. Nam si essent in vestibulo balnearum non laterent; sin se in intimum conicere vellent nec satis commode calceati et vestiti id facere possent et fortasse non reciperentur nisi forte mulier potens quadrantaria illa permutatione familiaris facta erat balneatori.

  • Latino
  • Pro Caelio
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti