Sed postquam in castra nuntius pervenit Romae coniurationem patefactam de Lentulo et Cethego
ceterisque quos supra memoravi supplicium sumptum plerique quos ad bellum spes rapinarum aut novarum rerum studium illexerat
dilabuntur; reliquos Catilina per montis asperos magnis itineribus in agrum Pistoriensem abducti eo consilio uti per tramites
occulte perfugeret in Galliam Transalpinam. At Q. Metellus Celer cum tribus legionibus in agro Piceno praesidebat ex
difficultate rerum eadem illa existumans quae supra diximus Catilinam agitare. Igitur ubi iter eius ex perfugis cognovit castra
propere movit ac sub ipsis radicibus montium consedit qua illi descensus erat in Galliam properanti. Neque tamen Antonius
procul aberat utpote qui magno exercitu locis aequioribus expiditus in fuga sequeretur. Sed Catilina postquam videt montibus
atque copiis hostium sese clausum in urbe res advorsas neque fugae neque praesidi ullam spem optumum factu ratus in tali re
fortunam belli temptare statuit cum Antonio quam primum confligere. Itaque contione advocata huiusce modi orationem habuit:
- Latino
- Bellum Catilinarium
- Sallustio