De Bello Civili

Il diario di Cesare sulla

Guerra civile

Libro 3 - Par. 91

[1] Erat Crastinus evocatus in exercitu Caesaris, qui superiore anno apud eum primum pilum in legione X duxerat, vir singolari virtute. [2] Hic signo dato <> inquit <>. [3] Simul respiciens Caesarem <> inquit <>. [4] Haec cum dixisset, primus ex dextro cornu procucurrit atque eum electi milites circiter CXX voluntarii (eiusdem centuriae) sunt prosecuti.

Libro 1 - Paragrafo 13

Adventu Caesaris cognito decuriones Auximi ad Attium Varum frequentes conveniunt; docent sui iudicii rem non esse; neque se neque reliquos municipes pati posse C. Caesarem imperatorem bene de re publica meritum tantis rebus gestis oppido moenibusque prohiberi; proinde habeat rationem posteritatis et periculi sui. Quorum oratione permotus Varus praesidium quod introduxerat ex oppido educit ac […]

Libro 2 - Paragrafi da 06 a 10

Paragrafo 6 Commisso proelio Massiliensibus res nulla ad virtutem defuit; sed memores eorum praeceptorum quae paulo ante ab suis aeceperant hoc animo decertabant ut nullum aliud tempus ad conandum habituri viderentur et quibus in pugna vitae periculum accideret non ita multo se reliquorum civium fatum antecedere existimarent quibus urbe capta eadem esset belli fortuna patienda. […]

Libro 3 - Paragrafi da 36 a 40

Paragrafo 36 Eodemque tempore Domitius in Macedoniam venit; et cum ad eum frequentes civitatum legationes convenire coepissent nuntiatum est adesse Scipionem cum legionibus magna opinione et fama omnium; nam plerumque in novitate rem fama antecedit. Hic nullo in loco Macedoniae moratus magno impetu tetendit ad Domitium et cum ab eo milia passuum XX afuisset subito […]

Libro 3 - Paragrafi da 106 a 110

Paragrafo 106 Caesar paucos dies in Asia moratus cum audisset Pompeium Cypri visum coniectans eum in Aegyptum iter habere propter necessitudines regni reliquasque eius loci opportunitates cum legione una quam se ex Thessalia sequi iusserat et altera quam ex Achaia a Q. Fufio legato evocaverat equitibusque DCCC et navibus longis Rhodiis X et Asiaticis paucis […]

Libro 3 - Par. 92

[1] Inter duas acies tantum erat relictum spatii, ut satis esset ad concursum utriusque exercitus. [2] Sed Pompeius suis praedixerat, ut Caesaris impetum exciperent neve se loco moverent aciemque eius distrahi paterentur ; idque admonitu C. Triarii fecisse dicebatur, ut primus excursus visque militum infringeretur aciesque distenderetur, atque in suis ordinibus dispositi dispersos adorirentur ; […]

Libro 1 - Paragrafi da 21 a 25

Paragrafo 21 Quibus rebus cognitis Caesar etsi magni interesse arbitrabatur quam primum oppido potiri cohortesque ad se in castra traducere ne qua aut largitionibus aut animi confirmatione aut falsis nuntiis commutatio fieret voluntatis quod saepe in bello parvis momentis magni casus intercederent tamen veritus ne militum introitu et nocturni temporis licentia oppidum diriperetur eos qui […]

Libro 2 - Paragrafi da 11 a 15

Paragrafo 11 Quo malo perterriti subito oppidani saxa quam maxima possunt vectibus promovent praecipitataque muro in musculum devolvunt. Ictum firmitas materiae sustinet et quicquid incidit fastigio musculi elabitur. Id ubi vident mutant consilium: cupas taeda ac pice refertas incendunt easque de muro in musculum devolvunt. Involutae labuntur delapsae ab lateribus longuriis furcisque ab opere removentur. […]

Libro 3 - Paragrafi da 41 a 45

Paragrafo 41 Caesar postquam Pompeium ad Asparagium esse cognovit eodem cum exercitu profectus expugnato in itinere oppido Parthinorum in quo Pompeius praesidium habebat tertio die ad Pompeium pervenit iuxtaque eum castra posuit et postridie eductis omnibus copiis acie instructa decernendi potestatem Pompeio fecit. Ubi illum suis locis se tenere animadvertit reducto in castra exercitu aliud […]

Libro 3 - Paragraf0 111

His copiis fidens Achillas paucitatemque militum Caesaris despiciens occupabat Alexandriam praeter eam oppidi partem quam Caesar cum militibus tenebat primo impetu domum eius irrumpere conatus; sed Caesar dispositis per vias cohortibus impetum eius sustinuit. Eodemque tempore pugnatum est ad portum ac longe maximam ea res attulit dimicationem. Simul enim diductis copiis pluribus viis pugnabatur et […]