De Bello Civili

Il diario di Cesare sulla

Guerra civile

De Bello Civili: Libro 1 - Par. 6

Proximis diebus habetur extra urbem senatus. Pompeius eadem illa, quae per Scipionem ostenderat agit; senatus virtutem constantiamque collaudat; copias suas exponit; legiones habere sese paratas X; praeterea cognitum compertumque sibi alieno esse animo in Caesarem milites neque eis posse persuaderi, uti eum defendant aut sequantur. Statim de reliquis rebus ad senatum refertur: tota Italia delectus […]

Libro 3, Paragrafo 89

Caesar superius institutum servans decimam legionem in dextro cornu, nonam in sinistro collocaverat, tametsi erat Dyrrachinis proeliis vehementer attenuata, et huic sic adiunxit octavam, ut paene unam ex duabus efficeret, atque alteram alteri praesidio esse iusserat. Cohortes in acie LXXX constitutas habebat, quae summa erat milium XXII; cohortes VII castris praesidlo reliquerat. Sinistro cornu Antonium, […]

Libro 1 - Paragrafi da 56 a 60

Paragrafo 56 Dum haec ad Ilerdam geruntur Massilienses usi L. Domitii consilio naves longas expediunt numero XVII quarum erant XI tectae. Multa huc minora navigia addunt ut ipsa multitudine nostra classis terreatur. Magnum numerum sagittariorum magnum Albicorum de quibus supra demonstratum est imponunt atque hos praemiis pollicitationibusque incitant. Certas sibi deposcit naves Domitius atque has […]

Libro 3 - Paragrafo 4

Legiones effecerat civium Romanorum VIIII: V ex Italia quas traduxerat; unam ex Cilicia veteranam quam factam ex duabus gemellam appellabat; unam ex Creta et Macedonia ex veteranis militibus qui dimissi a superioribus imperatoribus in his provinciis consederant; duas ex Asia quas Lentulus consul conscribendas curaverat. Praeterea magnum numerum ex Thessalia Boeotia Achaia Epiroque supplementi nomine […]

Libro 3 - Paragrafi da 76 a 80

Paragrafo 76 Confecto iusto itinere eius diei Caesar traductoque exercitu flumen Genusum veteribus suis in castris contra Asparagium consedit militesque omnes intra vallum continuit equitatumque per causam pabulandi emissum confestim decumana porta in castra se recipere iussit. Simili ratione Pompeius confecto eius diei itinere in suis veteribus castris ad Asparagium consedit. Eius milites quod ab […]

Libro 1 - Par. 7

Quibus rebus cognitis Caesar apud milites contionatur. Omnium temporum iniurias inimicorum in se commemorat; a quibus deductum ac depravatum Pompeium queritur invidia atque obtrectatione laudis suae, cuius ipse honori et dignitati semper faverit adiutorque fuerit. Novum in re publica introductum exemplum queritur, ut tribunicia intercessio armis notaretur atque opprimeretur, quae superioribus annis armis esset restituta. […]

Libro 3, Paragrafo 90

Exercitum cum militari more ad pugnam cohortaretur suaque in eum perpetui temporis officia praedicaret, imprimis commemoravit: testibus se militibus uti posse, quanto studio pacem petisset; quae per Vatinium in colloquiis, quae per Aulum Clodium eum Scipione egisset, quibus modis ad Oricum cum Libone de mittendis legatis contendisset. Neque se umquam abuti militum sanguine neque rem […]

Libro 1 - Paragrafi da 61 a 65

Paragrafo 61 Quibus rebus perterritis animis adversariorum Caesar ne semper magno circuitu per pontem equitatus esset mittendus nactus idoneum locum fossas pedum XXX in latitudinem complures facere instituit quibus partem aliquam Sicoris averteret vadumque in eo flumine efficeret. His paene effectis magnum in timorem Afranius Petreiusque perveniunt ne omnino frumento pabuloque intercluderentur quod multum Caesar […]

Libro 3 - Paragrafo 5

Frumenti vim maximam ex Thessalia Asia Aegypto Creta Cyrenis reliquisque regionibus comparaverat. Hiemare Dyrrachii Apolloniae omnibusque oppidis maritimis constituerat ut mare transire Caesarem prohiberet eiusque rei causa omni ora maritima classem disposuerat. Praeerat Aegyptiis navibus Pompeius filius Asiaticis D. Laelius et C. Triarius Syriacis C. Cassius Rhodiis C. Marcellus cum C. Coponio Liburnicae atque Achaicae […]

Libro 3 - Paragrafi da 81 a 85

Paragrafo 81 Metropolitae primum eodem usi consilio isdem permoti rumoribus portas clauserunt murosque armatis compleverunt; sed postea casu civitatis Gomphensis cognito ex captivis quos Caesar ad murum producendos curaverat portas aperuerunt. Quibus diligentissime conservatis collata fortuna Metropolitum cum casu Gomphensium nulla Thessaliae fuit civitas praeter Larisaeos qui magnis exercitibus Scipionis tenebantur quin Caesari parerent atque […]