Libro 3 - Paragrafi da 26 a 30 - Studentville

Libro 3 - Paragrafi da 26 a 30

Paragrafo 26
Illi adhibita audacia et virtute administrantibus M. Antonio

et Fufio Caleno multum ipsis militibus hortantibus neque ullum periculum pro salute Caesaris recusantibus nacti austrum naves

solvunt atque altero die Apolloniam praetervehuntur. Qui cum essent ex continenti visi Coponius qui Dyrrachii classi Rhodiae

praeerat naves ex portu educit et cum iam nostris remissiore vento appropinquasset idem auster increbuit nostrisque praesidio

fuit. Neque vero ille ob eam causam conatu desistebat sed labore et perseverantia nautarum etiam vim tempestatis superari posse

sperabat praetervectosque Dyrrachium magna vi venti nihilo secius sequebatur. Nostri usi fortunae beneficio tamen impetum

classis timebant si forte ventus remisisset. Nacti portum qui appellatur Nymphaeum ultra Lissum milia passuum III eo naves

introduxerunt (qui portus ab Africo tegebatur ab austro non erat tutus) leviusque tempestatis quam classis periculum

aestimaverunt. Quo simulatque introitum est incredibili felicitate auster qui per biduum flaverat in Africum se

vertit.

Paragrafo 27
Hic subitam commutationem fortunae videre licuit. Qui modo sibi

timuerant hos tutissimus portus recipiebat; qui nostris navibus periculum intulerant de suo timere cogebantur. Itaque tempore

commutato tempestas et nostros texit et naves Rhodias afflixit ita ut ad unam omnes constratae numero XVI eliderentur et

naufragio interirent et ex magno remigum propugnatorumque numero pars ad scopulos allisa interficeretur pars ab nostris

detraheretur; quos omnes conservatos Caesar domum dimisit.

Paragrafo 28
Nostrae naves

duae tardius cursu confecto in noctem coniectae cum ignorarent quem locum reliquae cepissent contra Lissum in ancoris

constiterunt. Has scaphis minoribusque navigiis compluribus immissis Otacilius Crassus qui Lissi praeerat expugnare parabat;

simul de deditione eorum agebat et incolumitatem deditis pollicebatur. Harum altera navis CCXX e legione tironum sustulerat

altera ex veterana paulo minus CC. Hic cognosci licuit quantum esset hominibus praesidii in animi firmitudine. Tirones enim

multitudine navium perterriti et salo nauseaque confecti iureiurando accepto nihil eis nocituros hostes se Otacilio dediderunt;

qui omnes ad eum producti contra religionem iurisiurandi in eius conspectu crudelissime interficiuntur. At veteranae legionis

milites item conflictati et tempestatis et sentinae vitiis neque ex pristina virtute remittendum aliquid putaverunt et

tractandis condicionibus et simulatione deditionis extracto primo noctis tempore gubernatorem in terram navem eicere cogunt

ipsi idoneum locum nacti reliquam noctis partem ibi confecerunt et luce prima missis ad eos ab Otacilio equitibus qui eam

partem orae maritimae asservabant circiter CCCC quique eos armati ex praesidio secuti sunt se defenderunt et nonnullis eorum

interfectis incolumes se ad nostros receperunt.

Paragrafo 29
Quo facto conventus

civium Romanorum qui Lissum obtinebant quod oppidum eis antea Caesar attribuerat muniendumque curaverat Antonium recepit

omnibusque rebus iuvit. Otacilius sibi timens ex oppido fugit et ad Pompeium pervenit. Eitis omnibus copiis Antonius quarum

erat summa veteranarum trium legionum uniusque tironum et equitum DCCC plerasque naves in Italiam remittit ad reliquos milites

equitesque transportandos pontones quod est genus navium Gallicarum Lissi relinquit hoc consilio ut si forte Pompeius vacuam

existimans Italiam eo traiecisset exercitum quae opinio erat edita in vulgus aliquam Caesar ad insequendum facultatem haberet

nuntiosque ad eum celeriter mittit quibus regionibus exercitum euisset et quid militum

transvexisset.

Paragrafo 30
Haec eodem fere tempore Caesar atque Pompeius cognoscunt.

Nam praetervectas Apolloniam Dyrrachiumque naves viderant ipsi ut iter secundum eas terra direxerant sed quo essent eae delatae

primus diebus ignorabant. Cognitaque re diversa sibi ambo consilia capiunt: Caesar ut quam primum se cum Antonio coniungeret;

Pompeius ut venientibus in itinere se opponeret si imprudentes ex insidiis adoriri posseteodemque die uterque eorum ex castris

stativis a flumine Apso exercitum educunt: Pompeius clam et noctu Caesar palam atque interdiu. Sed Caesari circuitu maiore iter

erat longius adverso flumine ut vado transire posset; Pompeius quia expedito itinere flumen ei transeundum non erat magnis

itineribus ad Antonium contendit atque eum ubi appropinquare cognovit idoneum locum nactus ibi copias collocavit suosque omnes

in castris continuit ignesque fieri prohibuit quo occultior esset eius adventus. Haec ad Antonium statim per Graecos

deferuntur. Ille missis ad Caesarem nuntiis unum diem sese castris tenuit; altero die ad eum pervenit Caesar. Cuius adventu

cognito Pompeius ne duobus circumcluderetur exercitibus ex eo loco discedit omnibusque copiis ad Asparagium Dyrrachinorum

pervenit atque ibi idoneo loco castra ponit.

  • Latino
  • De Bello Civili
  • Cesare

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti