Lingua Magistra 2

I magistrati e la legge

Si magistratuum auctoritatem exquiramus, hanc esse eorum vim dicamus: praeesse civitati, praescribere recta et utilia et consonantia legibus. Si enim magistratibus leges praesunt, populo praesunt magistratus, vereque dici potest magistratum legem esse loquentem, legem autem (esse) mutum magistratum. Aptissimum porro imperium est ad ius condicionemque naturae, hoc est ad legem: sine imperio nulla domus, nec […]

Spedizione contro i Sènoni

Caesar, nondum hieme confecta, proximis quattuor coactis legionibus, de improviso in fines Nerviorum contendit et, priusquam illi aut convenire aut profugere possent, magno pecoris atque hominum numero capto atque ea praeda militibus concessa vastatisque agris, in deditionem venire atque obsides sibi dare coegit. Celeriter confecto negotio, rursus in hiberna legiones reduxit. Concilio Galliae primo vere, […]

Esempi di schiavi fedeli ed eroici

C. Gracchus, ne in potestatem perveniret inimicorum, qui eum comprehensuri erant, Philocrati servo suo cervices praebuit ut inciderentur. Quas cum ille celeri ictu abscidisset, gladium cruore domini manantem per sua egit praecordia. Euporum alii hunc vocitatum esse existimant: ego de nomine non disputaturus sum, famularis tantum modo fidei robur admiror. Cum C. Plotius Plancus, a […]

I Galli attaccano i Romani

Cimbri, Teutoni atque Tigurini ab extremis Galliae profugi, cum terras eorum inundasset Oceanus, novas sedes toto orbe quaesituri erant et cum exclusissent et Galliam et Hispaniam, in Italiam demigraturi (erant); itaque miserunt legatos in castra Silani, inde ad senatum, putantes Martium populum sibi terras daturum esse quasi stipendium, manibus atque armis suis adhibiturum esse. Sed […]

L'otium non è ansiosa ricerca dei piaceri

Brevissima ac sollicitissima aetas est illorum qui praeteritorum obliviscuntur, praesentia neglegunt, de futuro timent: cum ad extrema venerunt, sero intellegunt miseri tam diu se, dum nihil agunt, occupatos fuisse.Ipsae voluptates eorum trepidae et variis terroribus inquietae sunt subitque cum maximo gaudio sollicita cogitatio: “Haec, quam diu?” Ab hoc affectu reges suam fleverunt potentiam, nec illos […]

Due donne salvano Roma

Sexto decimo anno post reges exactos seditionem populus Romae fecit,quod a senatu atque consulibus premebatur. Tum et ipse sibi tribunos plebis quasi proprios iudices et defensores creavit, ut contra senatum et consules tutus esse posset. Sequenti anno Volsci contra Romanos bellum reparaverunt; victi sunt acie et Coriolos civitatem, quam habebant optimam, perdiderunt. Octavo decimo anno […]

In dubio, pro reo!

T. Caelius Terracinensis, cum cenatus cubitum in idem conclave cum duobus adulescentibus filiis venisset, inventus est mane iugulatus. Cum neque servus reperiretur neque liber ad quem ea suspicio pertineret, duo autem filii, propter cubantes caedis tempore, sensisse se negarent, filii de parricidio accusati sunt. Quid poterat tam esse suspiciosum? Si filii sicarium audivissent, patrem defendissent, […]

Nerone rientra trionfalmente a Roma

Reversus e Graecia Neapolim, quod in ea primum artem protulerat, albis equis introiit disiecta parte muri, ut mos hieronicarum est; simili modo Antium, inde Albanum, inde Romam; sed et Romam eo curru, quo Augustus olim triumphaverat, et in veste purpurea distinctaque stellis aureis chlamyde coronamque capite gerens Olympiacam, dextra manu Pythiam, praeeunte pompa ceterarum cum […]

Una lettera che invita al perdono

C. PLINIUS SABINIANO SUO SALUTEM DICIT Te iracundia ardente, officiosus libertus tuus ad me venit et advolutus pedibus meis tam flevit ut meam misericordiam commoveret. Multum rogavit et multum etiam tacuit, denique fecit mihi fidem paenitentiae et adeo fidem ei habeo ut veniam eius delicti a te petam. Ira flagras, scio, et ira flagras merito, […]

Confronto tra storia greca e romana

Solonem accepimus, unum ex illo numero sapientium, Atheniensium leges scripsisse,Tarquinio Prisco Romae regnante, anno regni tricesimo tertio. Servio autem Tullio regnante, Pisistratus Athenis tyrannus fuit, Solone exulante sponte sua. Postea Pythagoras Samius in Italiam venit, Tarquini filio regnum obtinente. Eodem tempore Athenis occisus est ab Harmodio et Aristogitone Hipparchus, Pisistrati filius. Ducentesimo deinde et sexagesimo […]