Apud Caesarem in equitum numero erant duo Allobroges fratres,Roucillus et Aecus,Adbucilli filii,qui principatum in civitate per multos annos obtinuerant,singulari virtute homines.Fratrum operam Caesar omnibus Gallicis bellis adhibuerat:nam iis domi amplos magistratus mandaverat et agros in Gallia ex hostibus captos praemiaque magna tribuerat et locupletes brevi tempore ex egentibus eos fecerat.hi propter virtutem non solum apud Caesarem in magno honore erant,sed etiam apud exercitum cari habebantur.freti autem amicitia Caesaris et stultae ac barbarae arrogantiae pleni,commilitiones suos spernere inceperunt,stipendiumque equitum fraudabant et praedam omnem domum avertebant.equites,illis rebus permoti.convocato concilio,Caesarem adierunt palamque de fratrum iniuriis omnia aperuerunt,et ad cetera addiderunt falsum ab iis equitum numerum ei datum esse,quorum stipendia sibi avertebant.
- Latino
- De Bello Civili
- Cesare