Paragrafo 11
Vibullius
eitus Corcyrae non minus necessarium esse existimavit de repentino adventu Caesaris Pompeium fieri certiorem uti ad id
consilium capere posset antequam de mandatis agi inciperetur atque ideo continuato nocte ac die itinere atque omnibus oppidis
mutatis ad celeritatem iumentis ad Pompeium contendit ut adesse Caesarem nuntiaret. Pompeius erat eo tempore in Candavia
iterque ex Macedonia in hiberna Apolloniam Dyrrachiumque habebat. Sed re nova perturbatus maioribus itineribus Apolloniam
petere coepit ne Caesar orae maritimae civitates occuparet. At ille eitis militibus eodem die Oricum proficiscitur. Quo cum
venisset L. Torquatus qui iussu Pompei oppido praeerat praesidiumque ibi Parthinorum habebat conatus portis clausis oppidum
defendere cum Graecos murum ascendere atque arma capere iuberet illi autem se contra imperium populi Romani pugnaturos esse
negarent oppidani autem etiam sua sponte Caesarem recipere conarentur desperatis omnibus auxiliis portas aperuit et se atque
oppidum Caesari dedidit incolumisque ab eo conservatus est.
Paragrafo 12
Recepto Caesar
Orico nulla interposita mora Apolloniam proficiscitur. Cuius adventu audito L. Staberius qui ibi praeerat aquam comportare in
arcem atque eam munire obsidesque ab Apolloniatibus exigere coepit. Illi vero daturos se negare neque portas consuli
praeclusuros neque sibi iudicium sumpturos contra atque omnis Italia populusque Romanus indicavisset. Quorum cognita voluntate
clam profugit Apollonia Staberius. Illi ad Caesarem legatos mittunt oppidoque recipiunt. Hos sequuntur Bullidenses Amantini et
reliquae finitimae civitates totaque Epiros et legatis ad Caesarem missis quae imperaret facturos
pollicentur.
Paragrafo 13
At Pompeius cognitis his rebus quae erant Orici atque
Apolloniae gestae Dyrrachio timens diurnis eo nocturnisque itineribus contendit. Simul Caesar appropinquare dicebatur tantusque
terror incidit eius exercitui quod properans noctem diei coniunxerat neque iter intermiserat ut paene omnes ex Epiro
finitimisque regionibus signa relinquerent complures arma proicerent ac fugae simile iter videretur. Sed cum prope Dyrrachium
Pompeius constitisset castraque metari iussisset perterrito etiam tum exercitu princeps Labienus procedit iuratque se eum non
deserturum eundemque casum subiturum quemcumque ei fortuna tribuisset. Hoc idem reliqui iurant legati; tribuni militum
centurionesque sequuntur atque idem omnis exercitus iurat. Caesar praeoccupato itinere ad Dyrrachium finem properandi facit
castraque ad flumen Apsum ponit in finibus Apolloniatium ut bene meritae civitates tutae essent praesidio ibique reliquarum ex
Italia legionum adventum exspectare et sub pellibus hiemare constituit. Hoc idem Pompeius fecit et trans flumen Apsum positis
castris eo copias omnes auxiliaque conduxit.
Paragrafo 14
Calenus legionibus
equitibusque Brundisii in naves impositis ut erat praeceptum a Caesare quantum navium facultatem habebat naves solvit paulumque
a portu progressus litteras a Caesare accipit quibus est certior factus portus litoraque omnia classibus adversariorum teneri.
Quo cognito se in portum recipit navesque omnes revocat. Una ex his quae perseveravit neque imperio Caleni obtemperavit quod
erat sine militibus privatoque consilio administrabatur delata Oricum atque a Bibulo expugnata est; qui de servis liberisque
omnibus ad impuberes supplicium sumit et ad unum interficit. Ita exiguo tempore magnoque casu totius exercitus salus
constitit.
Paragrafo 15
Bibulus ut supra demonstratum est erat cum classe ad Oricum et
sicuti mari portibusque Caesarem prohibebat ita ipse omni terra earum regionum prohibebatur; praesidiis enim dispositis omnia
litora a Caesare tenebantur neque lignandi atque aquandi neque naves ad terram religandi potestas fiebat. Erat res in magna
difficultate summisque angustiis rerum necessariarum premebantur adeo ut cogerentur sicuti reliquum commeatum ita ligna atque
aquam Corcyra navibus onerariis supportare; atque etiam uno tempore accidit ut difficilioribus usi tempestatibus ex pellibus
quibus erant tectae naves nocturnum excipere rorem cogerentur; quas tamen difficultates patienter atque aequo animo ferebant
neque sibi nudanda litora et relinquendos portus existimabant. Sed cum essent in quibus demonstravi angustiis ac se Libo cum
Bibulo coniunxisset loquuntur ambo ex navibus cum M. Acilio et Statio Murco legatis; quorum alter oppidi muris alter praesidiis
terrestribus praeerat: velle se de maximis rebus cum Caesare loqui si sibi eius rei facultas detur. Huc addunt pauca rei
confirmandae causa ut de compositione acturi viderentur. Interim postulant ut sint indutiae atque ab eis impetrant. Magnum enim
quod afferebant videbatur et Caesarem id summe sciebant cupere et profectum aliquid Vibulli mandatis
existimabatur.
- Latino
- De Bello Civili
- Cesare