Paragrafo 11
Quo malo perterriti subito
oppidani saxa quam maxima possunt vectibus promovent praecipitataque muro in musculum devolvunt. Ictum firmitas materiae
sustinet et quicquid incidit fastigio musculi elabitur. Id ubi vident mutant consilium: cupas taeda ac pice refertas incendunt
easque de muro in musculum devolvunt. Involutae labuntur delapsae ab lateribus longuriis furcisque ab opere removentur. Interim
sub musculo milites vectibus infima saxa turris hostium quibus fundamenta continebantur convellunt. Musculus ex turri latericia
a nostris telis tormentisque defenditur; hostes ex muro ac turibus submoventur: non datur libera muri defendendi facultas.
Compluribus iam lapidibus ex ea quae suberat turri subductis repentina ruina pars eius turris concidit pars reliqua consequens
procumbebat: cum hostes urbis direptione perterriti inermes cum infulis se porta foras universi proripiunt ad legatos atque
exercitum supplices manus tendunt.
Paragrafo 12
Qua nova re oblata omnis administratio
belli consistit militesque aversi a proelio ad studium audiendi et cognoscendi feruntur. Ubi hostes ad legatos exercitumque
pervenerunt universi se ad pedes proiciunt; orant ut adventus Caesaris exspectetur: captam suam urbem videre: opera perfecta
turrim subrutam; itaque ab defensione desistere. Nullam exoriri moram posse quominus cum venisset si imperata non facerent ad
nutum e vestigio diriperentur. Docent si omnino turris concidisset non posse milites contineri quin spe praedae in urbem
irrumperent urbemque delerent. Haec atque eiusdem generis complura ut ab hominibus doctis magna cum misericordia fletuque
pronuntiantur.
Paragrafo 13
Quibus rebus commoti legati milites ex opere deducunt
oppugnatione desistunt; operibus custodias relinquunt. Indutiarum quodam genere misericordia facto adventus Caesaris
exspectatur. Nullum ex muro nullum a nostris mittitur telum; ut re confecta omnes curam et diligentiam remittunt. Caesar enim
per litteras Trebonio magnopere mandaverat ne per vim oppidum expugnari pateretur ne gravius permoti milites et defectionis
odio et contemptione sui et diutino labore omnes puberes interficerent; quod se facturos minabantur aegreque tunc sunt retenti
quin oppidum irrumperent graviterque eam rem tulerunt quod stetisse per Trebonium quominus oppido potirentur videbatur.
Paragrafo 14
Quibus rebus commoti legati milites ex opere deducunt oppugnatione
desistunt; operibus custodias relinquunt. Indutiarum quodam genere misericordia facto adventus Caesaris exspectatur. Nullum ex
muro nullum a nostris mittitur telum; ut re confecta omnes curam et diligentiam remittunt. Caesar enim per litteras Trebonio
magnopere mandaverat ne per vim oppidum expugnari pateretur ne gravius permoti milites et defectionis odio et contemptione sui
et diutino labore omnes puberes interficerent; quod se facturos minabantur aegreque tunc sunt retenti quin oppidum irrumperent
graviterque eam rem tulerunt quod stetisse per Trebonium quominus oppido potirentur videbatur.
Paragrafo 15
Trebonius ea quae sunt amissa multo majore militum studio administrare et
reficere instituit. Nam ubi tantos suos labores et apparatus male cecidisse viderunt indutiisque per scelus violatis suam
virtutem irrisui fore perdoluerunt quod unde agger omnino comportari posset nihil erat reliquum omnibus arboribus longe lateque
in finibus Massiliensium excisis et convectis aggerem novi generis atque inauditum ex latericiis duobus muris senum pedum
crassitudine atque eorum murorum contignatione facere instituerunt aequa fere altitudine atque ille congesticius ex materia
fuerat agger. Ubi aut spatium inter muros aut imbecillitas materiae postulare videretur pilae interponuntur traversaria tigna
iniciuntur quae firmamento esse possint et quicquid est contignatum cratibus consternitur crates luto integuntur. Sub tecto
miles dextra ac sinistra muro tectus adversus plutei obiectu operi quaecumque sunt usui sine periculo supportat. Celeriter res
administratur; diuturni laboris detrimentum sollertia et virtute militum brevi reconciliatur. Portae quibus locis videtur
eruptionis causa in muro relinquuntur.
- Latino
- De Bello Civili
- Cesare