Sed nostri milites dato signo cum infestis pilis procucurrissent atque animum advertissent non concurri a Pompeianis
usu periti ac superioribus pugnis exercitati sua sponte cursum represserunt et ad medium fere spatium constiterunt ne
consumptis viribus appropinquarent parvoque intermisso temporis spatio ac rursus renovato cursu pila miserunt celeriterque ut
erat praeceptum a Caesare gladios strinxerunt. Neque vero Pompeiani huic rei defuerunt. Nam et tela missa exceperunt et impetum
legionum tulerunt et ordines suos servarunt pilisque missis ad gladios redierunt. Eodem tempore equites ab sinistro Pompei
cornu ut erat imperatum universi procucurrerunt omnisque multitudo sagittariorum se profudit. Quorum impetum noster equitatus
non tulit sed paulatim loco motus cessit equitesque Pompei hoc acrius instare et se turmatim explicare aciemque nostram a
latere aperto circumire coeperunt. Quod ubi Caesar animadvertit quartae aciei quam instituerat sex cohortium dedit signum. Illi
celeriter procucurrerunt infestisque signis tanta vi in Pompei equites impetum fecerunt ut eorum nemo consisteret omnesque
conversi non solum loco excederent sed protinus incitati fuga montes altissimos peterent. Quibus submotis omnes sagittarii
funditoresque destituti inermes sine praesidio interfecti sunt. Eodem impetu cohortes sinistrum cornu pugnantibus etiam tum ac
resistentibus in acie Pompeianis circumierunt eosque a tergo sunt adorti.
- Latino
- De Bello Civili
- Cesare