Quodsi tanta potestas est stultorum sententiis atque iussis ut eorum suffragiis rerum natura uertatur cur non sanciunt ut quae mala perniciosaque sunt habeantur pro bonis et salutaribus? Aut cum ius ex iniuria lex facere possit bonum eadem facere non possit ex malo? Atqui nos legem bonam a mala nulla alia nisi natura norma diuidere possumus. Nec solum ius et iuria natura diiudicatur sed omnino omnia honesta et turpia. Nam communis intellegentia nobis notas res effcit easque in animis nostris inchoauit honesta in uirtute ponuntur in uitiis turpia.
- Latino
- De Legibus
- Cicerone