Libro 2, Paragrafo 4 - Studentville

Libro 2, Paragrafo 4

Atticus: Ego vero tibi istam iustam causam puto cur huc libentius venias atque hunc locum diligas. Quin ipse vere dicam sum illi villae amicior modo factus atque huic omni solo in quo tu ortus et procreatus es. Movemur enim nescio quo pacto locis ipsis in quibus eorum quos diligimus aut admiramur adsunt vestigia. Me quidem ipsae illae nostrae Athenae non tam operibus magnificis exquisitisque antiquorum artibus delectant quam recordatione summorum virorum ubi quisque habitare ubi sedere ubi disputare sit solitus studioseque eorum etiam sepulcra contemplor. Quare istum ubi tu es natus plus amabo posthac locum.

Marcus: Gaudeo igitur me incunabula paene mea tibi ostendisse.

  • Latino
  • De Legibus
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti