Libro 2, Paragrafo 20 - Studentville

Libro 2, Paragrafo 20

itemque alios ad dies ubertatem lactis feturaeque servanto idque ne omitti possit ad eam rem rationem cursus annuos sacerdotes finiunto quaeque quoique divo decorae grataeque sint hostiae providento.’ ‘Divisque aliis sacerdotes omnibus pontifices singulis flamines sunto. Virginesque Vestales in urbe custodiunto ignem foci publici sempitemum.’ ‘Quoque haec privatim et publice modo rituque fiant discunto ignari a publicis sacerdotibus. Eorum autem genera sunto tria: unum quod praesit caerimoniis et sacris alterum quod interpretetur fatidicorum et vatium ecfata incognita quae eorum senatus populusque asciverit. Interpretes autem Iovis optumi maxumi publici augures signis et auspiciis operam danto disciplinam tenento

  • Latino
  • De Legibus
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti