Libro 2, Paragrafo 7 - Studentville

Libro 2, Paragrafo 7

Marcus: Est vero ita. Sed tamen huic amoenitate quem ex Quinto saepe audio Thyamis Epirotes tuus ille nihil opinor concesserit.

Quintus: Est ita ut dicis. Cave enim putes Attici nostri Amalthio platanisque illis quicquam esse praeclarius. Sed si videtur considamus hic in umbra atque ad eam partem sermonis ex qua egressi sumus revertamur.

Marcus: Praeclare exigis Quinte — at ego effugisse arbitrabar — et tibi horum nihil deberi potest.

Quintus: Ordire igitur nam hunc tibi totum dicamus diem.

Marcus: ‘A Iove Musarum primordia’ sicut in Aratio carmine orsi sumus.

Quintus: Quorsum istuc?

Marcus: Quia nunc item ab eodem et a ceteris diis immortalibus sunt nobis agendi capienda primordia.

Quintus: Optime vero frater et fieri sic decet.

  • Latino
  • De Legibus
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti