Marcvs: Recte dicis et res se sic habet. Verum philosophorum more non ueterum quidem illorum sed eorum qui quasi officinas instruxerunt sapientiae quae fuse olim disputabantur ac libere ea nunc articulatim distincta dicuntur. Nec enim satis fieri censent huic loco qui nunc est in manibus nisi separatim hoc ipsum natura esse ius disputarint.
Atticvs: Et scilicet tua libertas disserendi amissa est aut tu is es qui in disputando non tuum iudicium sequaris sed auctoritati aliorum pareas!
- Latino
- De Legibus
- Cicerone