Libro 1, Paragrafo 20 - Studentville

Libro 1, Paragrafo 20

Qvintvs: Commodius uero et ad rationem instituti sermonis sapientius.

Marcvs: Visne ergo ipsius iuris ortum a fonte repetamus? Quo inuento non erit dubium quo sint haec referenda quae quaerimus.

Qvintvs: Ego uero ita esse faciendum censeo.

Atticvs: Me quoque adscribe fratris sententiae.

Marcvs: Quoniam igitur eius rei publicae quam optumam esse docuit in illis sex libris Scipio tenendus est nobis et seruandus status omnesque leges adcommodandae ad illud ciuitatis genus serendi etiam mores nec scriptis omnia sancienda repetam stirpem iuris a natura qua duce nobis omnis est disputatio explicanda.

Atticvs: Rectissime et quidem ista duce errari nullo pacto potest.

  • Latino
  • De Legibus
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti