Libro 2, Paragrafo 31 - Studentville

Libro 2, Paragrafo 31

Maximum autem et praestantissimum in re publica ius est augurum cum auctoritate coniunctum neque vero hoc quia sum ipse augur ita sentio sed quia sic existimari nos est necesse. Quid enim maius est si de iure quaerimus quam posse a summis imperiis et summis potestatibus comitiatus et concilia vel instituta dimittere vel habita rescindere? Quid gravius quam rem susceptam dirimi si unus augur ‘alio ‘ dixerit? Quid magnificentius quam posse decernere ut magistratu se abdicent consules? Quid religiosius quam cum populo cum plebe agendi ius aut dare aut non dare? Quid legem si non iure rogata est tollere ut Titiam decreto conlegi ut Livias consilio Philippi consulis et auguris? Nihil domi nihil militiae per magistratus gestum sine eorum auctoritate posse cuiquam probari?

  • Latino
  • De Legibus
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti