Libro 2, Paragrafo 55 - Studentville

Libro 2, Paragrafo 55

Iam tanta religio est sepulcrorum ut extra sacra et gentem inferri fas negent esse idque apud maiores nostros A. Torquatus in gente Popillia iudicavit. Nec vero tam denicales quae a nece appellatae sunt quia residentur mortuis quam ceterorum caelestium quieti dies feriae nominarentur nisi maiores eos qui ex hac vita migrassent in deorum numero esse voluissent. Eas in eos dies conferre ius ut nec ipsius neque publicae feriae sint. Totaque huius iuris conpositio pontificalis magnam religionem caerimoniamque declarat neque necesse est edisseri a nobis quae finis funestae familiae quod genus sacrificii Lari vervecibus fiat quem ad modum os resectum terra obtegatur quaeque in porca contracta iura sint quo tempore incipiat sepulcrum esse et religione teneatur.

  • Latino
  • De Legibus
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti