Libro 1, Paragrafo 35 - Studentville

Libro 1, Paragrafo 35

Qvintvs: Tu uero iam perpauca scilicet. Ex his enim quae dixisti Attico uidetur mihi quidem certe ex natura ortum esse ius.

Atticvs: An mihi aliter uideri possit cum haec iam perfecta sint primum quasi muneribus deorum nos esse instructos et ornatos secundo autem loco unam esse hominum inter ipsos uiuendi parem communemque rationem deinde omnes inter se naturali quadam indulgentia et beniuolentia tum etiam societate iuris contineri? quae quom uera esse recte ut arbitror concesserimus qui iam licet nobis a natura leges et iura seiungere?

  • Latino
  • De Legibus
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti