Libro 1, Paragrafo 18 - Studentville

Libro 1, Paragrafo 18

Qvintvs: Alte uero et ut oportet a capite frater repetis quod quaerimus et qui aliter ius ciuile tradunt non tam iustitiae quam litigandi tradunt uias.

Marcvs: Non ita est Quinte ac potius ignoratio iuris litigiosa est quam scientia. Sed hoc posterius: nunc iuris principia uideamus.

Igitur doctissimis uiris proficisci placuit a lege haud scio an recte si modo ut idem definiunt lex est ratio summa insita in natura quae iubet ea quae facienda sunt prohibetque contraria. Eadem ratio cum est in hominis mente confirmata et fecta lex est.

  • Latino
  • De Legibus
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti