Libro 2, Paragrafo 53 - Studentville

Libro 2, Paragrafo 53

Quid huc accessit ex iure civili? Partitionis caput scriptum caute ut centum nummi deducerentur: inventa est ratio cur pecunia sacrorum molestia liberaretur. Quodsi hoc qui testamentum faciebat cavere noluisset admonet iuris consultus hic quidem ipse Mucius pontifex idem ut minus capiat quam omnibus heredibus relinquatur. Super dicebant quicquid cepisset adstringi: rursus sacris liberatur. Hoc vero nihil ad pontificium ius sed e medio est iure civili ut per aes et libram heredem testamenti solvant et eodem loco res sit quasi ea pecunia legata non esset si is cui legatum est stipulatus est id ipsum quod legatum est ut ea pecunia ex stipulatione debeatur sitque ea non [*Plutarch. quaest. Rom. 34]: . . .

  • Latino
  • De Legibus
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti