Libro 3, Paragrafo 36 - Studentville

Libro 3, Paragrafo 36

Uno in genere relinqui videbatur vocis suffragium quod ipse Cassius exceperat perduellionis. Dedit huic quoque iudicio C. Coelius tabellam doluitque quoad vixit se ut opprimeret C. Popillium nocuisse rei publicae. Et avus quidem noster singulari virtute in hoc municipio quoad vixit restitit M.Gratidio cuius in matrimonio sororem aviam nostram habebat ferenti legem tabellariam. Excitabat enim fluctus in simpulo ut dicitur Gratidius quos post filius eius Marius in Aegaeo excitavit mari. Ac nostro quidem avo cum res esset ad se delata M. Scaurus consul: ‘Utinam’ inquit ‘M. Cicero isto animo atque virtute in summa re publica nobiscum versari quam in municipali maluisses!’

  • Latino
  • De Legibus
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti