Atticvs: Quorsum tandem aut cur ista quaeris?
Marcvs: Nihil sane nisi ne nimis diligenter inquiras in ea quae isto modo memoriae sint prodita.
Atticvs: Atqui multa quaeruntur in Mario fictane an uera sint et a nonnullis quod et in recenti memoria et in Arpinati homine uers ueritas a te postulatur.
Marcvs: Et mehercule ego me cupio non mendacem putari sed tamen nonnulli isti Tite noster faciunt imperite qui in isto periculo non ut a poeta sed ut a teste ueritatem exigant nec dubito quin idem et cum Egeria conlocutum Numam et ab aquila Tarquinio apicem impositum putent.
- Latino
- De Legibus
- Cicerone