Libro 2, Paragrafo 57 - Studentville

Libro 2, Paragrafo 57

Quod haud scio an timens suo corpori posset accidere primus e patriciis Corneliis igni voluit cremari. Dedarat enim Ennius de Africano: ‘Hic est ille situs’ vere nam siti dicuntur ii qui conditi sunt. Nec tamen eorum ante sepulcrum est quam iusta facta et porcus caesus est. Et quod nunc communiter in omnibus sepultis venit usu humati dicantur id erat proprium tum in iis quos humus iniecta contexerat eumque morem ius pontificale confirmat. Nam prius quam in os iniecta gleba est locus ille ubi crematum est corpus nihil habet religionis; iniecta gleba tum et ille humatus est et sepulcrum vocatur ac tum denique multa religiosa iura conplectitur. Itaque in eo qui in nave necatus deinde in mare proiectus esset decrevit P. Mucius familiam puram quod os supra terram non extaret; porcam heredi esse contrac et habendas triduum ferias et porco femina piaculum faci. Si in mari mortuus esset eadem praeter piaculum et ferias.

  • Latino
  • De Legibus
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti