Libro 2, Paragrafo 69 - Studentville

Libro 2, Paragrafo 69

Habetis igitur explicatum omnem ut arbitror religionum locum.

Quintus: Nos vero frater et copiose quidem; sed perge cetera.

Marcus: Pergam equidem et quoniam libitum est vobis me ad haec inpellere hodierno sermone conficiam spero hoc praesertim die; video enim Platonem idem fecisse omnemque orationem eius de legibus peroratam esse uno aestivo die. Sic igitur faciam et dicam de magistratibus. Id enim est profecto quod constituta religione rem publieam contineat maxime.

Atticus : Tu vero dic et istam rationem quam coepisti tene.

  • Latino
  • De Legibus
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti