Libro 1, Paragrafo 51 - Studentville

Libro 1, Paragrafo 51

Quid enim? Possumus eos qui a stupro arcentur infamiae metu pudicos dicere quom ipsa infamia propter rei itudinem consequatur? Nam quid aut laudari rite aut uituperari potest si ab eius natura recesseris quod aut laudandum aut uituperandum putes? An corporis prauitates si erunt perinsignes habebunt aliquid offensionis animi deformitas non habebit? Cuius turpitudo ex ipsis uitiis facillime perspici potest. Quid enim foedius auaritia quid immanius libidine quid contemptius timiditate quid abiectius tarditate et stultitia dici potest? Quid ergo? Eos qui singulis uitiis excellunt aut etiam pluribus propter damna aut detrimenta aut cruciatus aliquos miseros esse dicimus an propter uim turpitudinemque uitiorum? Quod item ad contrariam laudem uirtute dici potest.

  • Latino
  • De Legibus
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti