Libro 2 - Paragrafi da 16 a 20 - Studentville

Libro 2 - Paragrafi da 16 a 20

Paragrafo 16
Quod ubi hostes viderunt ea

quae vix longinquo spatio refici non posse sperassent paucorum dierum opera et labore ita refecta ut nullus perfidiae neque

eruptioni locus esset nec quicquam omnino relinqueretur qua aut telis militibus aut igni operibus noceri posset eodemque

exemplo sentiunt totam urbem qua sit aditus ab terra muro turribusque circumiri posse sic ut ipsis consistendi in suis

munitionibus locus non esset cum paene inaedificata muris ab exercitu nostro moenia viderentur ac telum manu coniceretur

suorumque tormentorum usum quibus ipsi magna speravissent spatio propinquitatis interire parique condicione ex muro ac turribus

bellandi data se virtute nostris adaequare non posse intellegunt ad easdem deditionis condiciones

recurrunt.

Paragrafo 17
M. Varro in ulteriore Hispania initio cognitis eis rebus quae

sunt in Italia gestae diffidens Pompeianis rebus amicissime de Caesare loquebatur: praecoccupatum sese legatione ab Cn. Pompeio

teneri obstrictum fide; necessitudinem quidem sibi nihilo minorem cum Caesare intercedere neque se ignorare quod esset officium

legati qui fiduciariam operam obtineret quae vires suae quae voluntas erga Caesarem totius provinciae. Haec omnibus ferebat

sermonibus neque se in ullam partem movebat. Postea vero cum Caesarem ad Massiliam detineri cognovit copias Petreii cum

exercitu Afranii esse coniunctas magna auxilia convenisse magna esse in spe atque exspectari et consentire omnem citeriorem

provinciam quaeque postea acciderant de angustiis ad Ilerdam rei fumentariae accepit atque haec ad eum latius atque inflatius

Afranius perscribebat se quoque ad motus fortunae movere coepit.

Paragrafo 18
Delectum

habuit tota provincia legionibus completis duabus cohortes circiter XXX alarias addidit. Frumenti magnum numerum coegit quod

Massiliensibus item quod Afranio Petreioque mitteret. Naves longas X Gaditanis ut facerent imperavit complures praeterea

Hispali faciendas curavit. Pecuniam omnem omniaque ornamenta ex fano Herculis in oppidum Gades contulit; eo sex cohortes

praesidii causa ex provincia misit Gaiumque Gallonium equitem Romanum familiarem Domitii qui eo procurandae hereditatis causa

venerat missus a Domitio oppido Gadibus praefecit; arma omnia privata ac publica in domum Gallonii contulit. Ipse habuit graves

in Caesarem contiones. Saepe ex tribunali praedicavit adversa Caesarem proelia fecisse magnum numerum ab eo militum ad Afranium

perfugisse: haec se certis nuntiis certis auctoribus comperisse. Quibus rebus perterritos cives Romanos eius provinciae sibi ad

rem publicam administrandam HS | CLXXX | [18000000] et argenti pondo XX milia tritici modium CXX milia polliceri coegit. Quas

Caesari esse amicas civitates arbitrabatur his graviora onera iniungebat praesidiaque eo deducebat et iudicia in privatos

reddebat qui verba atque orationem adversus rem publicam habuissent: eorum bona in publicum addicebat Provinciam omnem in sua

et Pompei verba iusiurandum adigebat. Cognitis eis rebus quae sunt gestae in citeriore Hispania bellum parabat. Ratio autem

haec erat belli ut se cum II legionibus Gades conferret naves frumentumque omne ibi contineret; provinciam enim omnem Caesaris

rebus favere cognoverat. In insula frumento navibusque comparatis bellum duci non difficile existimabat. Caesar etsi multis

necessariisque rebus in Italiam revocabatur tamen constituerat nullam partem belli in Hispaniis relinquere quod magna esse

Pompei beneficia et magnas clientelas in citeriore provincia sciebat.

Paragrafo

19
Itaque duabus legionibus missis in ulteriorem Hispaniam cum Q. Cassio tribuno plebis ipse DC cum equitibus magnis

itineribus progreditur edictumque praemittit ad quam diem magistratus principesque omnium civitatum sibi esse praesto Cordubae

vellet. Quo edicto tota provincia pervulgato nulla fuit civitas quin ad id tempus partem senatus Cordubam mitteret non civis

Romanus paulo notior quin ad diem conveniret. Simul ipse Cordubae conventus per se portas Varroni clausit custodias vigiliasque

in turribus muroque disposuit cohortes duas quae colonicae appellabantur cum eo casu venissent tuendi oppidi causa apud se

retinuit. Eisdem diebus Carmo nenses quae est longe firmissima totius provinciae civitas deductis tribus in arcem oppidi

cobortibus a Varrone praesidio per se cohortes eiecit portasque praeclusit.

Paragrafo

20
Hoc vero magis properare Varro ut cum legionibus quam primum Gades contenderet ne itinere aut traiectu

intercluderetur: tanta ac tam secunda in Caesarem voluntas provinciae reperiebatur. Progresso ei paulo longius litterae Gadibus

redduntur: simulatque sit cognitum de edicto Caesaris consensisse Gaditanos principes eum tribunis cohortium quae essent ibi in

praesidio ut Gallonium ex oppido expellerent urbem insulamque Caesari servarent. Hoc inito consilio denuntiavisse Gallonio ut

sua sponte dum sine periculo liceret excederet Gadibus; si id non fecisset sibi consilium capturos. Hoc timore adductum

Gallonium Gadibus excessisse. His cognitis rebus altera ex duabus legionibus quae vernacula appellabatur ex castris Varronis

adstante et inspectante ipso signa sustulit seseque Hispalim recepit atque in foro et porticibus sine maleficio consedit. Quod

factum adeo eius conventus cives Romani comprobaverunt ut domum ad se quisque hospitio cupidissime reciperet. Quibus rebus

perterritus Varro cum itinere converso sese Italicam venturum praemisisset certior ab suis factus est praeclusas esse portas.

Tum vero omni interclusus itinere ad Caesarem mittit paratum se esse legionem cui iusserit tradere. Ille ad eum Sextum Caesarem

mittit atque huic tradi iubet. Tradita legione Varro Cordubam ad Caesarem venit; relatis ad eum publicis cum fide rationibus

quod penes eum est pecuniae tradit et quid ubique habeat frumenti et navium ostendit.

  • Latino
  • De Bello Civili
  • Cesare

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti