Libro 3 - Paragrafo 4 - Studentville

Libro 3 - Paragrafo 4

Legiones effecerat civium Romanorum VIIII: V ex Italia quas traduxerat; unam ex

Cilicia veteranam quam factam ex duabus gemellam appellabat; unam ex Creta et Macedonia ex veteranis militibus qui dimissi a

superioribus imperatoribus in his provinciis consederant; duas ex Asia quas Lentulus consul conscribendas curaverat. Praeterea

magnum numerum ex Thessalia Boeotia Achaia Epiroque supplementi nomine in legiones distribuerat: his Antonianos milites

admiscuerat. Praeter has exspectabat cum Scipione ex Syria legiones II. Sagittarios Creta Lacedaemone ex Ponto atque Syria

reliquisque civitatibus III milia numero habebat funditorum cohortes sescenarias II equitum VII milia. Ex quibus DC Gallos

Deiotarus adduxerat D Ariobarzanes ex Cappadocia; ad eundem numerum Cotys ex Thracia dederat et Sadalam filium miserat; ex

Macedonia CC erant quibus Rhascypolis praeerat excellenti virtute; D ex Gabinianis Alexandria Gallos Germanosque quos ibi A.

Gabinius praesidii causa apud regem Ptolomaeum reliquerat Pompeius filius eum classe adduxerat; DCCC ex servis suis pastorumque

suorum numero coegerat; CCC Tarcondarius Castor et Domnilaus ex Gallograecia dederant (horum alter una venerat alter filium

miserat); CC ex Syria a Commageno Antiocho cui magna Pompeius praemia tribuit missi erant in his plerique hippotoxotae. Huc

Dardanos Bessos partim mercenarios partim imperio aut gratia comparatos item Macedones Thessalos ac reliquarum gentium et

civitatum adiecerat atque eum quem supra demonstravimus numerum expleverat.

  • Latino
  • De Bello Civili
  • Cesare

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti