Libro 3 - Paragrafi da 41 a 45 - Studentville

Libro 3 - Paragrafi da 41 a 45

Paragrafo 41
Caesar postquam Pompeium ad Asparagium esse cognovit

eodem cum exercitu profectus expugnato in itinere oppido Parthinorum in quo Pompeius praesidium habebat tertio die ad Pompeium

pervenit iuxtaque eum castra posuit et postridie eductis omnibus copiis acie instructa decernendi potestatem Pompeio fecit. Ubi

illum suis locis se tenere animadvertit reducto in castra exercitu aliud sibi consilium capiendum existimavit. Itaque postero

die omnibus copiis magno circuitu difficili angustoque itinere Dyrrachium profectus est sperans Pompeium aut Dyrrachium

compelli aut ab eo intercludi posse quod omnem commeatum totiusque belli apparatum eo contulisset; ut accidit Pompeium enim

primo ignorans eius consilium quod diverso ab ea regione itinere profectum videbat angustiis rei frumentariae compulsum

discessisse existimabat; postea per exploratores certior factus postero die castra movit breviore itinere se occurrere ei posse

sperans. Quod fore suspicatus Caesar militesque adhortatus ut aequo animo laborem ferrent parvam partem noctis itinere

intermisso mane Dyrrachium venit cum primum agmen Pompei procul cerneretur atque ibi castra

posuit.

Paragrafo 42
Pompeium interclusus Dyrrachio ubi propositum tenere non potuit

secundo usus consilio edito loco qui appellatur Petra aditumque habet navibus mediocrem atque eas a quibusdam protegit ventis

castra communit. Eo partem navium longarum convenire frumentum commeatumque ab Asia atque omnibus regionibus quas tenebat

comportari imperat. Caesar longius bellum ductum iri existimans et de Italicis commeatibus desperans quod tanta diligentia omni

litora a Pompeianis tenebantur classesque ipsius quas hieme in Sicilia Gallia Italia fecerat morabantur in Epirum rei

frumentariae causa Q. Tillium et L. Canuleium legatum misit quodque hae regiones aberant longius locis certis horrea constituit

vecturasque frumenti finitimis civitatibus descripsit. Item Lisso Parthinisque et omnibus castellis quod esset frumenti

conquiri iussit. Id erat perexiguum cum ipsius agri natura quod sunt loca aspera ac montuosa ac plerumque frumento utuntur

importato tum quod Pompeius haec providerat et superioribus diebus praedae loco Parthinos habuerat frumentumque omne

conquisitum spoliatis effossisque eorum domibus per equites comportarat.

Paragrafo

43
Quibus rebus cognitis Caesar consilium capit ex loci natura. Erant enim circum castra Pompei permulti editi atque

asperi colles. Hos primum praesidiis tenuit castellaque ibi communit. Inde ut loci cuiusque natura ferebat ex castello in

castellum perducta munitione circumvallare Pompeium instituit haec spectans quod angusta re frumentaria utebatur quodque

Pompeius multitudine equitum valebat quo minore periculo undique frumentum commeatumque exercitui supportare posset simul uti

pabulatione Pompeium prohiberet equitatumque eius ad rem gerendam inutilem efficeret tertio ut auctoritatem qua ille maxime

apud exteras nationes niti videbatur minueret cum fama per orbem terrarum percrebuisset illum a Caesare obsideri neque audere

proelio dimicare.

Paragrafo 44
Pompeius neque a mari Dyrrachioque discedere volebat

quod omnem apparatum belli tela arma tormenta ibi collocaverat frumentumque exercitui navibus supportabat neque munitiones

Caesaris prohibere poterat nisi proelio decertare vellet; quod eo tempore statuerat non esse faciendum. Relinquebatur ut

extremam rationem belli sequens quam plurimos colles occuparet et quam latissimas regiones praesidiis teneret Caesarisque

copias quam maxime posset distineret; idque accidit. Castellis enim XXIIII effectis XV milia passuum circuitu amplexus hoc

spatio pabulabatur; multaque erant intra eum locum manu sata quibus interim iumenta pasceret. Atque ut nostri perpetua

munitione providebant ne quo loco erumperent Pompeiani ac nostros post tergum adorirentur ita illi interiore spatio perpetuas

munitiones efficiebant ne quem locum nostri intrare atque ipsos a tergo circumvenire possent. Sed illi operibus vincebant quod

et numero militum praestabant et interiore spatio minorem circuitum habebant. Quaecumque erant loca Caesari capienda etsi

prohibere Pompeius totis copiis et dimicare non constituerat tamen suis locis sagittarios funditoresque mittebat quorum magnum

habebat numerum multique ex nostris vulnerabantur magnusque incesserat timor sagittarum atque omnes fere milites aut ex coactis

aut ex centonibus aut ex coriis tunicas aut tegimenta fecerant quibus tela vitarent.

Paragrafo

45
In occupandis praesidiis magna vi uterque nitebatur: Caesar ut quam angustissime Pompeium contineret; Pompeius ut

quam plurimos colles quam maximo circuitu occuparet crebraque ob eam causam proelia fiebant. In his cum legio Caesaris nona

praesidium quoddam occupavisset et munire coepisset huic loco propinquum et contrarium collem Pompeius occupavit nostrosque

opere prohibere coepit et cum una ex parte prope aequum aditum haberet primum sagittariis funditoribusque circumiectis postea

levis armaturae magna multitudine missa tormentisque prolatis munitiones impediebat; neque erat facile nostris uno tempore

propugnare et munire. Caesar cum suos ex omnibus partibus vulnerari videret recipere se iussit et loco excedere. Erat per

declive receptus. Illi autem hoc acrius instabant neque regredi nostros patiebantur quod timore adducti locum relinquere

videbantur. Dicitur eo tempore glorians apud suos Pompeius dixisse: non recusare se quin nullius usus imperator existimaretur

si sine maximo detrimento legiones Caesaris sese recepissent inde quo temere essent progressae.

  • Latino
  • De Bello Civili
  • Cesare

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti