Libro 3, Paragrafo 12 - Studentville

Libro 3, Paragrafo 12

Quintus: Quam brevi frater in conspectu posita est a te omnium magistratuum discriptio sed ea paene nostrae civitatis etsi a te paulum adlatum est novi.

Marcus: Rectissime Quinte animadvertis. Haec est enim quam Scipio laudat in libris et quam maxime probat temperationem rei publicae quae effici non potuisset nisi tali discriptione magistratuum. Nam sic habetote magistratibus iisque qui praesint contineri rem publicam et ex eorum conpositione quod cuiusque rei publicae genus sit intellegi. Quae res cum sapientissime moderatissimeque constituta esset a maioribus nostris nihil habui sane non multum quod putarem novandum in legibus.

  • Latino
  • De Legibus
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti