Libro 3, Paragrafo 15 - Studentville

Libro 3, Paragrafo 15

Marcus:: Quaesitum igitur ab illis est placeretne unum in civitate esse magistratum cui reliqui parerent. Quod exactis regibus intellego placuisse nostris maioribus. Sed quoniam regale civitatis genus probatum quondam postea non tam regni quam regis vitiis repudiatum est nomen tantum videbitur regis repudiatum res manebit si unus omnibus reliquis magistratibus imperabit.

  • Latino
  • De Legibus
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti